monumenta.ch > Plinius > sectio 101

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 101
{XXXVI} Simul, ut dictum est, et Protogenes floruit. patris ei Caunus, gentis Thodis subiectae. summa paupertas initio artisque summa intentio et ideo minor fertilitas. quis eum docuerit, non putant constare; quidam et naves pinxisse usque ad quinquagensimum annum; argumentum esse, quod cum Athenis celeberrimo loco Minervae delubri propylon pingeret, ubi fecit nobilem Paralum et Hammoniada, quam quidam Nausicaan vocant, adiecerit parvolas naves longas in iis, quae pictores paregia appellant, ut appareret, a quibus initiis ad arcem ostentationis opera sua pervenissent.